Volosinovszky család

Pálffy Tamás egri püspök jelentése (1668.12.11)


Jászó, 1668. decz. 11.

Pálffy Tamás egri püspök jelentése a prop. fide congregacióhoz a munkácsi püspökké kinevezett Volosinovszky József szabálytalan fölszenteléséről.


Eminent.mi ac rev.mi principes, ac domini d. grat.mi. In amplissima hacce mea diocesi Agriensi 11 cotus seu quasdam veluti regiones complectente reperiuntur etiam Rutheni, maiori ex parte scismatici, proprium alioquin habentes ep.pum Munkaciensem dictum gr. r., qui licet facta iam fidei catholicae publica professione, in eo plurimum laboret, ut tam ecclesiasticos quam saeculares Ruthenos sibi subiectos ad unionem orthodoxae religionis amplectendam inducat et disponat. Parum tamen proficere potest crassa quadam sua ac sacerdotum suorum ruditate et ignorantia praepeditus, plurimis ac sat gravibus ea de causa per praefatos ep.pum videlicet ac sacerdotes tam in administratione sacramentorum quam legitimorum totali dissolutione matrimonio rum, consequenterque scandalosa bigamiarum admissione committi solitis erroribus ac excessibus. Munkács vára Quibus quidem corrigendis tollendisque defectibus nihil videretur magis necessarium ac opportunum, quam ut aliqui e natione Ruthena, benae indolis juvenes, Romae in Collegio Graecorum vel de prop. fide tam in literis quam in ritibus unitorum bene instruerentur sicque instructi et exmissi magno ipsius ep.pi subsidio et spirituali solacio successu temporis archidiaconorum ibi munere fungi ac sacerdotes Ruthenos ad munia ecclesiastica suo mudo et ritu iuxta ss. canones obeunda instruere et erudire possent. Ideoque supplico hum.me EE. VV., dignentur pro ea, qua in augenda Dei gloria ac animarum salute promovenda feruntur, ardentissima pietate et zelo concedere, ut 2 adminus illius nationis iuvenes ad fatum Collegium Graecum vel de propaganda fide hinc mittantur. Facturae in eo etiam cels.mae principissae Rakoczianae viduae recenter in hoc ep.patu meo ad gremium S. R. E. reduci (cui utpote in temporalibus magna ex parte praetacti Rutheni subiiciuntur) singularem gratiam et favorem, imo haud exiguum eidem taliter stimulum additurae, maiori adhuc solertia et fervore (quemadmodum alioquin etiam zelosissima haec principissa in id unice incumbit) orthodoxam in amplissimis suis dominiis religionem propagandi. Occurrit et aliud EE. VV. demisse proponendum, quod cum memoratus ep.pus Ruthenus vigore certarum quarundam de suscepta a scismatico quodam Polono archiep.po ep.pali consecratione testimonialium, omnia munia ep.palia, utpote ordinationes sacerdotum. consecrationes ecclesiarum ac s. chrismatis administrationem exercere sit solitus EE. VV. declarare velint, utrum illae functiones ep.pales, per ipsum fieri consuetae, pro validis haberi possint? Demum ut saepefatus ep.pus etiam authoritate apostolica et licite inposterum pontificalia Pálffy Tamás aláírása exercere sacerdotesque per eundem consecrati tanto securius munere suo fungi possint, ep.palis suae confirmationis (quae coram EE. VV. etiamnum urgetur) expeditionem, sua qua apud ss. d.num. n. pollent authoritate, accelerari facere dignentur. Sic fiet ut optatissima Ruthenorum huius loci (quorum in sola hac mea dioecesi ad 100 circiter millia numerari dicuntur) cum S. R. E. unio felicissimos indubie capiat progressus, cooperante eatenus zelosissima EE. VV. pietate, gratia et patrocinio. Cui ego quoque me summa cum demissione commendans, easdem diutissime salvas et incolumes pro magno reipublicae christianae incremento servari desidero maneoque etc. Jassoviae die 11 Dec. 1668. EE. VV. humillimus capellanus Thomas Pallfy, ep.pus Agriensis


(Róma, Arcchivio della S. C. de P. F. Scritture riferite in S. Conge 15. Gen. e 26 Margo 1669. Vol. 418 fol. 118.)